audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictumquo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus est factus?