quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominisnon igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.