quid enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Caesaris familiaritas valere debeat? cognovit adulescens; placuit homini prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus. in praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. fuit hic multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum particeps commodorum. quae quidem si huic obfuerint apud vos, non intellego quod bonum cuiquam sit apud talis viros profuturum.