quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico! tamen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam repugnabat. inimicus M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem. hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Graecus testis cum ea voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi verba meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat aliud. itaque non optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur.