quod si haec Athenis tum cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? nostras contiones illarum nationum homines plerumque perturbant; quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? caesus est virgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum exportare erat ausus. data Laelio contio est. processit ille et Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. porrexerunt manus; psephisma natum est. hoc testimonium est? nuper epulati, paulo ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. hoc testimonium est civitatis? ego testis a Sicilia publice deduxi; verum erant ea testimonia non concitatae contionis, sed iurati senatus.