quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc 'te rogo' dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? quid ego autem defensor rogem? nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. qua disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? in hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. quid dicam in ignotum? querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium Graeculae contionis. intrabo etiam magis. qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus.