'non refert.' vero; quid lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse vis confitetur. qui igitur probari potest in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? at enim negas fratrem meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. equidem omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus. aliud quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum quid esset de praedonibus, quam vellet subito classem se comparaturum. denique hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.