ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. potuit dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. 'non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' cedo tabulas. 'non deportavi.' fratres saltem exhibe. 'non denuntiavi.' quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus?