quem enim appellem, quem obtester, quem implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse sentit. an equites Romanos? indicabitis principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus senseritis. an populum Romanum? at is quidem omnem suam de nobis potestatem tradidit vobis. quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta iaciantur, iudices, non videtis.