hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res siletur. fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de quaestura missa nulla est. bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. praeturae iuris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. at vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. at a testibus laeditur. ante quam dico a quibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. per deos immortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? Cum in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio— quae tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris?