quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare? ‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si hic ordo placere sibinon referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbequid est? ecquid attendis, ecquidpatiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?