quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vivesmultorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient. etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetusmuta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas.