video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. omnia superioris noctis consilia ad me perlatane illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram. quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero sinon est iam lenitatiunum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur.