ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari indiciis expositis atque editis, Quiriteset quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam.