etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Lucius Sulla P. Publium Sulpicium oppressit C. Gaium Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Gnaeus Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutionedissensit M. Marcus Lepidus a clarissimo et fortissimo Q. Quinto Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.