qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnis procellas quae impendent nisi providetis. non Ti. Tiberius Gracchus quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gaius Gracchus quod agrarios concitare conatus est L. Lucius Saturninus quod C. Gaium Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis iudicium adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum Romae restiterunt, tenentur litterae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio: sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur, id est