nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. si eritis secuti sententiam C. Gaii Caesaris, quoniam hanc is in re publicased tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincathabemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.