Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreavit. Sed animum haud ita, ut modo locuti sumus, tum denique, cum corpus ei effecisset, inchoavit; neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere dicimus. Deus autem et ortu et virtute antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti praefecit corpori, idque molitus tali quodam est modo: Ex ea materia, quae individua est et quae semper unius modi suique similis, et ex ea, quae in corporibus dividua gignitur, tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter individuum atque id, quod dividuum esset in corpore.