Atque ille, qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam habebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam. Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit.