verum tamen nimiae vestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius nostrum recuperare possemus. nunc vero quis est qui aut vim hominibus armatis factam relinqui putet oportere aut eius rei leviorem actionem nobis aliquam demonstrare possit? ex quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniuriarum vel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis atrocitatem nostram reprehendere, cum videatis nihil aliud actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam? verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustulistis, alterius ego vobis hodierno die causam profecto auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi iure dubitetis.