Et eos vituperabas, qui ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra caelum terras maria, cumque horum insignia solem lunam stellasque vidissent, cumque temporum maturitates mutationes vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret regeret gubernaret. qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen quid sequantur: tu quod opus tandem magnum et egregium habes quod effectum divina mente videatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam" inquis "in animo insitam informationem quandam dei". Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae: num igitur esse talis putas?