Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et imago: quod eius est domicilium quae sedes qui locus, quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis, beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur qui beatus futurus est. nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior aeri, aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe volitantes.