Atque etiam Xenophon paucioribus verbis eadem fere peccat; facit enim in his quae a Socrate dicta rettulit Socratem disputantem formam dei quaeri non oportere, eundemque et solem et animum deum dicere, et modo unum tum autem plures deos; quae sunt isdem in erratis fere quibus ea quae de Platone dicimus.