Zeno autem, ut iam ad vestros Balbe veniam, naturalem legem divinam esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria. quam legem quo modo efficiat animantem intellegere non possumus; deum autem animantem certe volumus esse. atque hic idem alio loco aethera deum dicit: si intellegi potest nihil sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in precibus neque in optatis neque in votis. aliis autem libris rationem quandam per omnium naturam rerum pertinentem vi divina esse adfectam putat. idem astris hoc idem tribuit, tum annis mensibus annorumque mutationibus. cum vero Hesiodi Theogoniam id est originem deorum interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum; neque enim Iovem neque Iunonem neque Vestam neque quemquam qui ita appelletur in deorum habet numero, sed rebus inanimis atque mutis per quandam significationem haec docet tributa nomina.