Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est. in qua intellegi necesse est eam esse naturam ut omnia omnibus paribus paria respondeant; hanc i)sonomi/an appellat Epicurus id est aequabilem tributionem. ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non minorem, et si quae interimant innumerabilia sint, etiam ea quae conservent infinita esse debere. Et quaerere a nobis Balbe soletis quae vita deorum sit quaeque ab is degatur aetas.