Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa nescio, sed veri simile tamen similiora quam vestra. ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curvata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam fortuito—hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudicasti Epicureum te esse oportere quam ista cognovisti: ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut susceptae philosophiae nomen amittere.