sed hunc Platonicum mirifice contemnit Epicurus: ita metuit ne quid umquam didicisse videatur. In Nausiphane Democriteo tenetur; quem cum a se non neget auditum vexat tamen omnibus contumeliis. atqui si haec Democritea non audisset, quid audierat, quid est in physicis Epicuri non a Democrito? nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem locorum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur. Nunc istuc quasi corpus et quasi sanguinem quid intellegis?