etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio. quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bovem nonne deum videri Aegyptiis? tam hercle quam tibi illam vestram Sospitam. Quam tu numquam ne in somnis quidem vides nisi cum pelle caprina cum hasta cum scutulo cum calceolis repandis. at non est talis Argia nec Romana Iuno. ergo alia species Iunonis Argivis alia Lanuinis. et quidem alia nobis Capitolini alia Afris Hammonis Iovis.