at primum quot hominum linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in Africa idem in Hispania. deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem innumerabilis. an sine nominibus sunt? istud quidem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto non putas. "Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum deum? ergo etiam beatum: quibus fruentem voluptatibus? et sapientem: qui potest esse in eius modi trunco sapientia?