Nec vero intellego cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum. quaeres quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram venisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana forma sed nostra divina dicenda est. Verum hoc quidem ut voletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura