sed quoquo modo se illud habetrecepti in provinciam non sumus. quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistisvide quid licentiae, Caesar, nobissi responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata