nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicerovide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc