et fratres meos, inquit, quod erant conscii, in vincla cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis? reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuissede exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniisatque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.