TUQUE Pudentillam verbis adfare supremis, quae famae curam, quae probitatis habes, nobilis haec, frugi, proba, laeta, pudica, decora, coniugium Sancti iugiter haec habuit. inviolata tuens castae praeconia vitae rexit opes proprias otia agente viro: non ideo exprobrans aut fronte obducta marito, quod gereret totam femina sola domum. heu nimium iuvenis, sed laeta superstate nato atque viro, patiens fata suprema obiit: unanimis nostrae et quondam germana Sabinae et mihi inoffenso nomine dicta soror. nunc etiam manes placidos pia cura retractat atque Pundentillam fantis honore colit.