QUIN et funereis amitam inpertire querellis, Musa, Cataphroniam. innuba devotae quae virginitatis amorem parcaque anus coluit: et mihi, quod potuit, quamvis de paupere summa, mater uti, adtribuit. ergo commemorata have maestumque vocata pro genetrice vale.