CULTA mihi est pietas patre primum et matre vocatis, dici set refugit tertius Arborius, quem primum memorare nefas mihi patre secundo, rursum non primum ponere paene nefas, temperies adhibenda, et proximus ille vocandus1 ante alios, quamquam patre secundus erit. tu frater genetricis et unanimis genitori, et mihi qui fueris, quod pater et genetrix, qui me lactantem, puerum iuvenemque virumque artibus ornasti, quas didicisse iuvat — te sibi Palladiae antetulit toga docta Tolosae, te Narbonensis Gallia praeposuit, ornasti cuius Latio sermone tribunal et fora Hiberorum quaeque Novem populis, hinc tenus Europam fama crescente petito Constantinopolis rhetore te viguit, tu per mille modos, per mille oracula fandi doctus, facundus, tu celer, atque memor, tu, postquam primis placui tibi traditus annis, dixisti nato me satis esse tibi. me tibi, me patribus clarum decus esse professus dictasti fatis verba notanda meis. Ergo vale Elysiam sortitus, avuncule, sedem: haec tibi de Musis carmina libo tuis.