AEMILIAM nunc fare aviam, pia cura nepotis, coniunx praedicto quae fuit Arborio. nomen huic ioculare datum, cute fusca quod olim aequales inter Maura vocata fuit. sed non atra animo, qui clarior esset olore et non calcata qui nive candidior. et non deliciis ignoscere prompta pudendis ad perpendiculum seque suosque habuit, haec me praereptum cunis et ab ubere matris blanda sub austeris inbuit inperiis. tranquillos aviae cineres praestate, quieti aeternum manes, si pia verba loquor.