tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C.Gaium Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet.