deinde, si tanta vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P.Publio Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.