quid igitur censores secuti sunt? ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo graviquod si ita fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret. non utar exemplorum copia quae summa est, non rem veterem, non hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D.Decimum Matrinium, cum defendissem apud M.Marcum IuniumQ.Quintum Publicium praetores et M.Marcum PlaetoriumC.Gaium Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissentcum enim in homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset, quaerendum esse duxerunt