post illam autem fugamL.Lucii Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea trisA.A.itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebanturhis rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.