Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus hisvos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis nonilli audiebant de eo de quoP.Publio Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.