atque illo ipso tempore in aedis T.Titi Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. iam cetera nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant