neque me paenitet hoc tempore potiusA.Auli Cluenti defendere. causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. at id adeo sic cognoscite. quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audetquis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudiciumcui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur?