quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tumquia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditioseaccusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat.