nam quid ego de consulatu loquar, parto vis anne gesto? miserum me! cum hac me nunc peste atque labe confero! sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt longissime disiuncta comprendam. tu consul es renuntiatus—nihil dicam gravius, quam quod omnes fatentur—impeditis rei publicae temporibus, dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius exstitisses. me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non prius tabella quam voce priorem consulem declaravit. sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane fors domina campi. Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad modum ceperimus.