an ego, si te et Gabinium cruci suffixos viderem, maiore adficerer laetitia ex corporis vestri laceratione quam adficior ex famae? nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo etiam boni viri fortesque possunt. atque hoc quidem etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia ingurgitasses. verum audis in praesepibus, audis in stupris, audis in cibo et vino. sed dicunt isti ipsi qui mala dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur, dicturum tamen suave illud esse seque ne tantulum quidem commoveri. tantam virtutis vim esse voluerunt ut non posset esse umquam vir bonus non beatus.