haec ego semper de vobis expetivi, haec optavi, haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam vellem; nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi. illud etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex voluntate. mihi enim numquam venerat in mentem furorem et insaniam optare vobis in quam incidistis. atqui fuit optandum. me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et consceleratos poenas certissimas. nolite enim ita putare, patres conscripti, ut in scaena videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furialibus taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus, suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat; hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces.