quin tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit: ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται. hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare possis.