itaque admissarius iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur; iste claudus, quem ad modum aiunt, pilam; retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum diserte dicere existimare. dicit autem, opinor, se nullum bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus.